라틴어 문장 검색

Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos:
사실 하느님께서는 죄를 지은 천사들을 그냥 보아 넘기지 않으시고, 어둠의 사슬로 지옥에 가두시어 심판을 받을 때까지 갇혀 있게 하셨습니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장4)
Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare,
주님께서는 어떻게 신심 깊은 이들을 시련에서 구하시고, 불의한 자들을 벌하시어 심판 날까지 가두어 두어야 하는지 알고 계십니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장9)
Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.
그들은 물 없는 샘이며 폭풍에 밀려가 버리는 안개입니다. 그들에게는 짙은 암흑이 마련되어 있을 따름입니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장17)
angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.
자기 영역을 지키지 않고 거주지를 이탈한 천사들도 저 중대한 날에 심판하시려고 영원한 사슬로 묶어 어둠 속에 가두어 두셨습니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:6)
Nimium altercando veritas amittitur.
논쟁이 지나칠 때 진리는 내쫒긴다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 434)
Quam miserum est, id quod pauci habent amittere!
얼마나 비참한가, 거의 없는 것들을 잃어버리는 것! (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 62)
Ceterum tam inprobi sunt tamque obliti, quo eant, quo illos singuli dies turbent, ut mirentur aliquid ipsos amittere amissuri uno die omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 10:1)
Postquam autem magister advenit, omnes penitus amisit;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 6:7)
sicque actum est. Sed ne gloriationem suam quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem, hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:7)
et Filium per rationem, et Spiritum per innocentiae benignitatem, quam postmodum per culpam amisit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:2)
sicut exspirat corpus cum animam emittit, ita anima cum Deum amittit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:5)
Sed de hoc plenius tractandum postmodum reservamus, cum de divina potentia principale tractandi se obtulerit negotium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:25)
Qui etiam sicut omnia semper scit quae aliquando scit, vel semper vult quae aliquando vult, nec unquam aliquam scientiam amittit, vel voluntatem mutat, quam unquam habuit, ita semper omnia potest quae aliquando potest, nec unquam aliqua sua potentia privatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:4)
Honestius enim est perpetuam defendere libertatem, si non armis, saltem iugulis, quam reposcere amissam lacrimosis quaerimoniis:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:8)
XII. Huic autem spectaculo tam horribili quidam nostrae religionis delitescendo interfuit, quem subtractum, ut credimus, paganorum gladiis divina providentia ad manifestandum huius rei indaginem reservavit, licet omnino ignoraverit quid de capite factum esset, nisi quod cum eo carnifices Danos interiorem silvam petere conspexisset.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION